- PETRONAS
- PETRONASprimus fuit, qui infirmos exerceri debere docuit. Post quem Prodicus sive Herodicus, cursibus et luctationibus febrientes tantum non exanimavit: ambo ab Hippocrate l. 6. Epidem. sect. 3. Aphor. 23. circa hoc dogma vehementer exagitati. Petronam vero imitatus posterioribus saeculis Asclepiades, ut hominum aucuparetur favorem, non modo languentibus varias exercitationes, ad voluptatem porius, kquam ad sanitatem spectantes, indulsit, verum etiam (quod elegantissime scripsit Celsus cubantis quoque luxuriae subscripsit: ut non sine ratione Plinius eum iucundum curandi modum calluisse praedicaverit. Vide. Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 4. c. 7. PETRONIA familia Romae nobilissima: e qua Marnetini, Septimiani, Turpiliani; Volusiani, etc. Consul. aliique viri clarissimi. Vide infra. PETRONIA uxor Vitellii privati adhuc. quod eam Dolabella in matrimonium pestea accepit, non ultima fuit causa, cur Dolabella, iussu Vitellii, occideretur, Tacit. Hist. l. 2. c. 64.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.